monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 80, 10
In tribulatione invocasti me, et erui te. Recognoscat se unaquaeque conscientia christiana, si devote transierit mare rubrum, si cum fide credendi et observandi linguam quam non noverat, audivit; recognoscat se in tribulatione exauditam. Ipsa enim magna tribulatio erat, premi sarcinis peccatorum; quantum gaudet relevata conscientia! Ecce baptizatus es; conscientia quae heri premebatur, hodie gratulatur. Exauditus es in tribulatione; memento tribulationis tuae. Antequam accederes ad aquam, quid sollicitudinis gerebas? quid ieiuniorum exhibebas? quid tribulationum in corde gestabas, orationum internanarum, piarum, devotarum? Occisi sunt hostes tui, omnia peccata tua deleta sunt: In tribulatione invocasti me, et erui te.